

Prophetia Jeremiae*
Caput 32: Versus 23
Et ingressi sunt.[ID.]Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.Et non obedierunt.Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes:Quaecunque praeceperit Dominus faciemus;non enim in responsione, sed in opere praemium est.